In
agris frumentum crescit vere et aestate. Mense Augusto frumentum metitur.
Deinde agri arantur et novum frumentum seritur. Qui agros arant ac frumentum
serunt et metunt agricolae appellantur. Agricola est vir, cuius
negotium est agros
colere.
Agricola
arans post aratrum ambulat. Aratrum est instrumentum, quo agri arantur. Arator
duos validos boves, qui aratrum trahunt, prae se agit.
Quomodo frumentum seritur? Agricola
semen manu spargit. Ex parvis seminibus, quae in agros sparsa sunt, frumentum
crescit.
Mense Augusto frumentum maturum est.
Quomodo metitur frumentum? Falce metitur. Falx est , quo agricola
metit.
Quo instrumento arat agricola? Agricola
aratro arat. Agricola aratro utitur. Quo instrumento agricola metit? Agricola
falce metit. Agricola falce utitur. Quo instrumento agricola serit? Agricola qui
serit nullo instrumento utitur, praeter manum.
Frumentum minoris pretii est, quia magna copia
frumenti ex Africa in Italiam invehitur. Solum Africa fertile est, nisi aqua
caret. Agricolae, qui agros prope Nilum flumen colunt, bis terve in anno metere
possunt, Aegyptus enim terra fertilissima est, quia solum eius aqua Nili
rigatur.
Agri Iulii, qui sub monte Albano siti
sunt, non solum frumentum, sed etiam vites ferunt. Ii agri, in quibus vites
crescunt, vineae dicuntur. Fruges
vinearum sunt uvae, quae mense Septembri maturae sunt. Ex uvis maturis vinum
efficitur.
Prope montem Albanum
est lacus Albanus. Nulla in parte Italiae tot et tantae villae sunt quam circa
lacum illum amoenum. Ne in Campania quidem plures villae sunt, quamquam multi
Romani in ora maritima eius regionis villas possident; nam plurimi Romani sub
urbe Roma habitare malunt, in villis suburbanis.
Iulius
aspicit agricolas, qui in agris et in vineis opus faciunt. Agri Iulii non ab
ipso domino coluntur, sed a colonis. Colonus est agricola,
qui non suos, sed alienos agros colit et mercedem domino solvit pro frugibus agrorum.
Coloni
Iulii sunt agricolae validi, qui industrie laborant omnesque ad diem mercedem
solvere solent. At hoc anno quidam colonus mercedem nondum solvit. Iulius eum
colonum in agro conscipit et “Huc accede, colone!” inquit. Dominus imperat, ut
colonus accedat, tum interrogat: “Cur nondum solvisti mercedem, quae ter
quaterve abs te poposci? Octingentos sestertios mihi debes. Solve
eos! Iulius colono imperat, ut sestertios solvat.
Colonus pallidus prae metu loqui non
potest.
Iulius: “Audisne? Impero tibi, ut
mercedem solvas! Quin respondes?”
Colonus: “Nulla est mihi pecunia! Ne
assem quidem habeo!”
Iulius: “Nisi hic et
nunc solvis mercedem debitam, servis meis imperabo, ut te agris meis pellant.
Iam tres menses exspecto, ut ea pecunia mihi solvatur. Etsi vir patiens sum,
hic finis est patientiae meae.”
Colonus
ad pedes domini se proicit eumque orat, ut patientiam habeat: “Patientiam habe,
domine! Noli a me postulare, ut tantum pecuniae statim solvam! Intra
duos tresve menses omnia accipies! Octo liberi mihi sunt, quos ipse curare debeo!
Intra paucos dies uxor mea novum infantem exspectat. Per omnes deos te oro!”
Iulius colono imperat,
ut taceat atque surgat, tum “Quoniam” inquit “uxor tua gravida est, abi domum! Primum
cura, ut uxor et liberi valeant, tum vero labora, ut pecuniam omnem solvas intra
finem huius mensis, id est, intra tricesimum diem!”
Iulius: “Fac ut oves tuas
ex agris exeant, pastor!” Tum dominus ridens pastorem currentem aspicit et ad villam
revertitur. Iulius, quamquam dominus severus existimatur, tamen inhumanus non est.
audi-a-r, audi-a-ris, audi-a-tur… et sic omnia verba.
Colono dimisso, Iulius alios agricolas
vocat eosque de rebus rusticis rogitat, ac primum de vineis: “Quomodo vineae se
habent hoc anno?”
“Optime”, inquit unus ex agricolis,
“Aspice hanc vitem! Tot et tantae uvae magnam vini copiam promittunt, ac vinum
bonum futurum esse existimo, nam sol duos iam menses prope cotidie lucet. Nihil
enim magis vineis prodest quam sol et calor.”
Iulius: “Sol non ipse per se efficit, ut
vinum bonum sit. Vites probe curare oportet. Itaque vos moneo, ut industrie in
vineis laboretis. At frumentum quale erit?”
“Non ita bonum”, inquit alter agricola,
“Solum nimis siccum est nec rigari possunt agri, quod procul absunt a flumine
et a lacu. Item sicca est herba, pecus parum pabuli invenit. Sed scisne,
domine, ovem heri paene raptam esse a lupo?”
Iulius: “Quid? Lupusne ovem e grege
rapuit?”
Agricola: “Ovis ipsa e grege
aberraverat, nec vero lupus ovi nocuit, nam pastor eam in silva repperit atque
e dentibus lupi servavit.”
Iulius: “O, pastorem pigerrimum, qui
officium suum ita neglexit! Pastoris officium est curare, ne oves aberrent neve
silvam petant! Ego vero curabo, ne ille pastor post hac officium neglegat!
Pigri ac neglegentes sunt omnes pastores! At ego faciam, ut industrii sint!”
Sed eo ipso tempore pastor gregem prae se agens e campis
revertitur. Cum primum is prope venit, “Optime advenis”, inquit Iulius iratus baculum
prae se tenens, “nam verbera meruisti!”
Pator humi se proiciens dominum orat, ne
se verberet: “Noli me verberare, domine! Nihil feci!”
Iulius: “At propter hoc ipsum te verberabo,
homo nequam, quod nihil fecisti! Officium tuum est curare, ne oves aberrent neve
a lupo rapiantur! Preces tibi non prosunt! Prehendite eum, agricolae, et tenete!”
Tum vero, dum pastor territus verbera exspectat,
oves, sine pastore relictae, e via in agros aberrant ac frumentum immaturum carpere
incipiunt. Agricolae hoc videntes clamant: “Prohibe oves tuas ab agris nostris,
pastor!” Tum pastorem mittunt atque celeriter oves in agris sparsas persequuntur.
GRAMMATICA
LATINA
Coniunctivus.
Tempus praesens activum
I.
Verbum amo, amavi, amatum (I)
singularis
|
pluralis
|
I. intr-e-m
II. intr-e-s
III. intr-e-t
|
intr-e-mus
intr-e-tis
intr-e-nt
|
II. Verbum
taceo, tacui, tacitum (II)
tace-a-m,
tace-a-s, tace-a-t, tace-a-mus, tace-a-tis, tace-a-nt
III. Verbum
claudo, claudi, clausum (III)
claud-a-m,
claud-a-s, claud-a-t, claud-a-mus, claud-a-tis, claud-a-nt
IV. Verbum
audio, audivi, auditum (IV)
audi-a-m,
audi-a-s, audi-a-t, audi-a-mus, audi-a-tis, audi-a-nt
Alia verba:
sum, fui,- (irr.): sim, sis, sit, simus, sitis, sint
possum, potui, - (irr.): possim,
possis, possit, possimus, possitis, possint
volo, volui, - (irr.): velim,
velis, velit, velimus, velitis, velint
nolo, nolui, - (irr.): nolim,
nolis…
malo, malui, - (irr.): malim,
malis…
eo, i(v)i, itum (irr): eam,
eas, eat, eamus, eatis, eant
Excempla:
Dominus: “Intra, serve! Claude forem! Tace
et audi!” Dominus servo imperat, ut intret, forem claudat,
taceat
et audiat.
Dominus discipulum monet, ut
studiosus sit, cogitet et respondeat.
Coniunctivus.
Tempus praesens passivum




